Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Quam nunc crescit, aquis. An vos momenta putatis
  2. Ulla dedisse mihi? Numquam sic cura deorum
  3. Se premit, ut vestrae morti vestraeque saluti
  4. Fata vacent. Procerum motus haec cuncta sequuntur.
  5. Humanum paucis vivit genus. Orbis Iberi
  6. Horror et Arctoi nostro sub nomine miles,
  7. Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis
  8. Caesareis Labienus erat: nunc, transfuga vilis,
  9. Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
  10. Nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste
  11. Nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquit,
  12. Nec Pompeianis tradit sua partibus arma,
  13. Hic numquam vult esse meus. Sunt ista profecto
  14. Curae castra deis, qui me committere tantis