Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Coniugis illabi lacrimis, unique paratum
  2. Scire rogum. Liceat morbis finire senectam.
  3. Sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
  4. Quid, velut ignaros ad quae portenta paremur,
  5. Spe trahis? Usque adeo soli civilibus armis
  6. Nescimus cuius sceleris sit maxima merces?
  7. Nil actum est bellis, si nondum comperit, istas
  8. Omnia posse manus. Nec fas nec vincula iuris
  9. Hoc audere vetant. Rheni mihi Caesar in undis
  10. Dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat, aequat.
  11. Adde, quod ingrato meritorum iudice virtus
  12. Nostra perit. Quidquid gerimus, fortuna vocatur.
  13. Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum
  14. Obsequium speres: irato milite, Caesar,
  15. Pax erit. Haec fatus, totis discurrere castris
  16. Coeperat, infestoque ducem deposcere vultu.
  17. Sic eat, o superi! quando pietasque fidesque
  18. Destituunt, moresque malos sperare relictum est,
  19. Finem civili faciat discordia bello.
  20. Quem non ille ducem potuit terrere tumultus?