Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Intra castrorum timuit tentoria ductor
  2. Perdere successus scelerum: cum paene fideles
  3. Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem
  4. Destituere ducem: seu moesto classica paullum
  5. Intermissa sono, claususque et frigidus ensis
  6. Expulerat belli furias: seu praemia miles
  7. Dum maiora petit, damnat caussamque ducemque,
  8. Et scelere imbutos etiamnunc venditat enses.
  9. Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est,
  10. Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta
  11. Despiceret, staretque super titubantia fultus:
  12. Tot raptis truncus manibus, gladioque relictus
  13. Paene suo, qui tot gentes in bella trahebat,
  14. Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.
  15. Non pavidum iam murmur erat, nec pectore tecto
  16. Ira latens: nam quae dubias constringere mentes
  17. Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est,
  18. Seque putat solum regnorum iniusta gravari,
  19. Haud retinet. Quippe ipsa metus exsolverat audax
  20. Turba suos. Quidquid multis peccatur, inultum est.