Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres,
  2. Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
  3. Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae,
  4. Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis
  5. Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
  6. Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur,
  7. Imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
  8. Gallorum facibus, Veiosque habitante Camillo,
  9. Illic Roma fuit. Non umquam perdidit ordo
  10. Mutato sua iura solo. Moerentia tecta
  11. Caesar habet, vacuasque domos, legesque silentes,
  12. Clausaque iustitio tristi fora. Curia solos
  13. Illa videt Patres, plena quos urbe fugavit.
  14. Ordine de tanto quisquis non exsulat, hic est.
  15. Ignaros scelerum, longaque in pace quietos
  16. Bellorum primus sparsi furor: omnia rursus
  17. Membra loco redeunt. En, totis viribus orbis
  18. Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
  19. Obrutus Illyricis: Libyae squalentibus arvis
  20. Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.