Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Arma dabas populis? quid prodita iura senatus.
  2. Et gener atque socer bello concurrere iussi?
  3. Ante iaces, quam dira duces Pharsalia confert,
  4. Spectandumque tibi bellum civile negatum est.
  5. Has urbi miserae vestro de sanguine poenas
  6. Nempe datis? luitis iugulo sic arma, potentes?
  7. Felix Roma quidem, civesque habitura beatos,
  8. Si libertatis superis tam cura placeret,
  9. Quam vindicta placet. Libycas, en, nobile corpus,
  10. Pascit aves nullo contectus Curio busto.
  11. At tibi nos (quando non proderit ista silere,
  12. A quibus omne aevi senium sua fama repellit,)
  13. Digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
  14. Haud alium tanta civem tulit indole Roma,
  15. Aut cui plus leges deberent recta sequenti.
  16. Perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquam
  17. Ambitus, et luxus, et opum metuenda facultas
  18. Transverso mentem dubiam torrente tulerunt:
  19. Momentumque fuit mutatus Curio rerum,
  20. Gallorum captus spoliis, et Caesaris auro.