Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
  2. Et gens quae nudo residens Massylia dorso
  3. Ora levi flectit frenorum nescia virga:
  4. Et solitus vacuis errare mapalibus Afer
  5. Venator, ferrique simul fiducia non est,
  6. Vestibus iratos laxis operire leones.
  7. Nec solum studiis civilibus arma parabat,
  8. Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
  9. Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno,
  10. Lege tribunicia solio depellere avorum
  11. Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno,
  12. Dum regnum te, Roma, facit. Memor ille doloris
  13. Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
  14. Hac igitur regis trepidat iam Curio fama,
  15. Et quod Caesareis numquam devota iuventus
  16. Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis
  17. Exploratus erat, Corfini captus in arce,
  18. Infidusque novis ducibus, dubiusque priori,
  19. Fas utrumque putat. Sed postquam languida segni
  20. Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valli