Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Curio laetatus, tamquam fortuna locorum
  2. Bella gerat, servetque ducum sibi fata priorum,
  3. Felici non fausta loco tentoria ponens,
  4. Indulsit castris, et collibus abstulit omen,
  5. Sollicitatque feros non aequis viribus hostes.
  6. Omnis Romanis quae cesserat Africa signis,
  7. Tunc Vari sub iure fuit: qui, robore quamquam
  8. Confisus Latio, regis tamen undique vires
  9. Excivit Libycae gentis, extremaque mundi
  10. Signa, suum comitata Iubam. Non fusior ulli
  11. Terra fuit domino: qua sunt longissima regna,
  12. Cardine ab occiduo vicinus Gadibus Atlas
  13. Terminat: a medio confinis Syrtibus Hammon:
  14. At qua lata iacet vasti plaga fervida regni,
  15. Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis
  16. Sufficiunt spatio. Populi tot castra sequuntur:
  17. Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratus
  18. Inculto Gaetulus equo: tunc concolor Indo
  19. Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto
  20. Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas