Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Sed virtus te sola daret! Non segnior illo
  2. Marte fuit, qui tunc Libycis exarsit in arvis.
  3. Namque rates audax Lilybaeo litore solvit
  4. Curio: nec forti velis Aquilone recepto
  5. Inter semirutas magnae Carthaginis arces
  6. Et Clupeam tenuit stationis litora notae:
  7. Primaque castra locat cano procul aequore, qua se
  8. Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
  9. Inde petit tumulos exesasque undique rupes,
  10. Antaei quae regna vocat non vana vetustas.
  11. Nominis antiqui cupientem noscere caussas
  12. Cognita per multos docuit rudis incola patres,
  13. Nondum post genitos Tellus effeta gigantes,
  14. Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
  15. Nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon,
  16. Aut Tityos Briareusque ferox: coeloque pepercit,
  17. Quod non Phlegraeis Antaeum sustulit arvis.
  18. Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires
  19. Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem,
  20. Iam defecta vigent renovato robore membra.