Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Debetur gladiis: percussum est pectore ferrum,
  2. Et iugulis pressere manum. Cum sorte cruenta
  3. Fratribus incurrant fratres, natusque parenti,
  4. Haud trepidante tamen toto cum pondere dextra
  5. Exegere enses. Pietas ferientibus una,
  6. Non repetisse, fuit. Iam latis viscera lapsa
  7. Semianimes traxere foris, multumque cruoris
  8. Infudere mari. Despectam cernere lucem,
  9. Victoresque suos vultu spectare superbo,
  10. Et mortem sentire iuvat. Iam strage cruenta
  11. Conspicitur cumulata ratis: bustisque remittunt
  12. Corpora victores, ducibus mirantibus, ulli
  13. Esse ducem tanti. Nullam maiore locuta est
  14. Ore ratem totum discurrens fama per orbem.
  15. Non tamen ignavae post haec exempla virorum
  16. Percipient gentes, quam sit non ardua virtus
  17. Servitium fugisse manu. Sed regna timentur
  18. Ob ferrum, et saevis libertas uritur armis:
  19. Ignoratque datos, ne quisquam serviat, enses.
  20. Mors, utinam pavidos vitae subducere nolles,