Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Esse parum scimus: sed non maiora supersunt
  2. Obsessis, tanti quae pignora demus amoris.
  3. Abscidit nostrae multum sors invida laudi,
  4. Quod non cum senibus capti natisque tenemur.
  5. Indomitos sciat esse viros, timeatque furentes
  6. Et morti faciles animos, et gaudeat hostis
  7. Non plures haesisse rates. Tentare parabunt
  8. Foederibus, turpique volent corrumpere vita.
  9. O utinam, quo plus habeat mors unica famae,
  10. Promittant veniam, iubeant sperare salutem:
  11. Ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro,
  12. Desperasse putent. Magna virtute merendum est,
  13. Caesar ut, amissis inter tot millia paucis,
  14. Hoc damnum clademque vocet. Dent fata recessum
  15. Emittantque licet, vitare instantia nolim.
  16. Proieci vitam, comites, totusque futurae
  17. Mortis agor stimulis: furor est. Agnoscere solis
  18. Permissum est, quos iam tangit vicinia fati,
  19. Victurosque dei celant, ut vivere durent,
  20. Felix esse mori. Sic cunctas sustulit ardor