Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Vita redit. Satis est populis fluviusque Ceresque.
  2. Heu miseri, qui bella gerunt! Tunc, arma relinquens
  3. Victori, miles spoliato pectore tutus
  4. Innocuusque suas, curarum liber, in urbes
  5. Spargitur. O quantum donata pace potitos
  6. Excussis umquam ferrum librasse lacertis
  7. Poenituit, tolerasse sitim, frustraque rogasse
  8. Prospera bella deos. Nempe usis Marte secundo
  9. Tot dubiae restant acies, tot in orbe labores:
  10. Ut numquam fortuna labet successibus anceps,
  11. Vincendum toties, terras fundendus in omnes
  12. Est cruor, et Caesar per tot sua fata sequendus.
  13. Felix, qui potuit, mundi nutante ruina,
  14. Quo iaceat iam scire loco. Non proelia fessos
  15. Ulla vocant, certos non rumpunt classica somnos.
  16. Iam coniux natique rudes et sordida tecta
  17. Et non deductos recipit sua terra colonos.
  18. Hoc quoque securis oneris fortuna remisit,
  19. Sollicitus menti quod abest favor. Ille salutis
  20. Est auctor, dux ille fuit. Sic proelia soli