Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Maiestas, non fracta malis, interque priorem
- Fortunam casusque novos gerit omnia victi,
- Sed ducis, et veniam securo pectore poscit:
- Si me degeneri stravissent fata sub hoste
- Non deerat fortis rapiendo dextera leto:
- At nunc sola mihi est orandae caussa salutis,
- Dignum donanda, Caesar, te credere vita.
- Non partis studiis agimur, nec sumsimus arma
- Consiliis inimica tuis. Nos denique bellum
- Invenit civile duces; caussaeque priori,
- Dum potuit, servata fides. Nil fata moramur:
- Tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,
- Securumque orbis patimur post terga relicti.
- Nec cruor effusus campis tibi bella peregit,
- Nec ferrum lassaeque manus. Hoc hostibus unum,
- Quod vincas, ignosce tuis. Nec magna petuntur.
- Otia des fessis, vitam patiaris inermes
- Degere, quam tribuis: campis prostrata iacere
- Agmina nostra putes: neque enim felicibus armis
- Misceri damnata decet, partemque triumphi