Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Admonitaeque tument gustato sanguine fauces;
  2. Fervet, et a trepido vix abstinet ira magistro.
  3. Itur in omne nefas: et quae Fortuna deorum.
  4. Invidia caeca bellorum in nocte tulisset,
  5. Fecit monstra fides: inter mensasque torosque,
  6. Quae modo complexu foverunt, pectora caedunt.
  7. Et quamvis primo ferrum strinxere gementes,
  8. Ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,
  9. Dum feriant, odere suos, animosque labantes
  10. Confirmant ictu. Fervent iam castra tumultu,
  11. Et scelerum turba: rapiuntur colla parentum.
  12. Ac velut occultum pereat scelus, omnia monstra
  13. In faciem posuere ducum: iuvat esse nocentes.
  14. Tu, Caesar, quamvis spoliatus milite multo,
  15. Agnoscis superos. Neque enim tibi maior in arvis
  16. Emathiis fortuna fuit, nec Phocidos undis
  17. Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum.
  18. Hoc siquidem solo civilis crimine belli
  19. Dux caussae melioris eris. Polluta nefanda
  20. Agmina caede duces iunctis committere castris