Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Quo primum steterint campo, qua lancea dextra
  2. Exierit. Dum, quae gesserunt fortia, iactant,
  3. Et dum multa negant, quod solum fata petebant,
  4. Est miseris renovata fides, atque omne futurum
  5. Crevit amore nefas. Nam postquam foedera pacis
  6. Cognita Petreio, seque et sua tradita venum
  7. Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras
  8. Excitat, atque hostes turba stipatus inermes
  9. Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense
  10. Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
  11. Addidit ira ferox moturas proelia voces:
  12. Immemor o patriae, signorum oblite tuorum,
  13. Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus,
  14. Adsertor victo redeas ut Caesare; certe
  15. Ut vincare, potes. Dum ferrum, incertaque fata,
  16. Quique fluat multo non deerit vulnere sanguis,
  17. Ibitis ad dominum, damnataque signa feretis?
  18. Utque habeat famulos nullo discrimine, Caesar
  19. Exorandus erit? ducibus quoque vita petenda est?
  20. Numquam nostra salus pretium mercesque nefandae