Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Ac ne quid Sicoris repetitis audeat undis,
  2. Spargitur in sulcos, et scisso gurgite rivis
  3. Dat poenas maioris aquae. Postquam omnia fatis
  4. Caesaris ire videt, celsam Petreius Ilerdam
  5. Deserit, et noti diffisus viribus orbis,
  6. Indomitos quaerit populos et semper in arma
  7. Mortis amore feros, et tendit in ultima mundi.
  8. Nudatos Caesar colles desertaque castra
  9. Conspiciens, capere arma iubet, nec quaerere pontem
  10. Nec vada, sed duris fluvium superare lacertis.
  11. Paretur, rapuitque ruens in proelia miles,
  12. Quod fugiens timuisset, iter. Mox uda receptis
  13. Membra fovent armis, gelidosque a gurgite cursu
  14. Restituunt artus, donec decresceret umbra,
  15. In medium surgente die. Iamque agmina summa
  16. Carpit eques, dubiique fugae pugnaeque tenentur.
  17. Adtollunt campo geminae iuga saxea rupes,
  18. Valle cava media. Tellus hinc ardua celsos
  19. Continuat colles: tutae quos inter opaco
  20. Anfractu latuere viae. Quibus hoste potito