Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Sed tacitae videre metu. Non constitit usquam
  2. Obvia turba duci. Gaudet tamen esse timori
  3. Tam magno populis, et se non mallet amari.
  4. Iamque et praecipites superaverat Anxuris arces,
  5. Et qua Pontinas via dividit uda paludes,
  6. Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae;
  7. Quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam:
  8. Excelsa de rupe procul iam prospicit Urbem,
  9. Arctoi toto non visam tempore belli:
  10. Miraturque suae, sic fatus, moenia Romae:
  11. Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
  12. Deseruere viri! Pro qua pugnabitur urbe?
  13. Di melius, quod non Latias Eous in oras
  14. Nunc furor incubuit, nec iuncto Sarmata velox
  15. Pannonio, Dacisque Getes admixtus: habenti
  16. Tam pavidum tibi, Roma, ducem Fortuna pepercit,
  17. Quod bellum civile fuit. Sic fatur, et urbem
  18. Adtonitam terrore subit. Namque ignibus atris
  19. Creditur, ut captae, rapturus moenia Romae,
  20. Sparsurusque deos. Fuit haec mensura timoris: