Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. A saevis permissa deis, iugulumque senilem
  2. Confodiam. Veniam misero concede parenti,
  3. Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.
  4. Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis,
  5. Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
  6. Sic fatus, quamvis capulum per viscera missi
  7. Polluerat gladii, tamen alta sub aequora tendit
  8. Praecipiti saltu. Letum praecedere nati
  9. Festinantem animam morti non credidit uni.
  10. Inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps
  11. Belli casus erat: Graiae pars maxima classis
  12. Mergitur: ast aliae mutato remige puppes
  13. Victores vexere suos: navalia paucae
  14. Praecipiti tenuere fuga. Quis in urbe parentum
  15. Fletus erat! quanti matrum per litora planctus!
  16. Coniunx saepe sui, confusis vultibus unda,
  17. Credidit ora viri, Romanum amplexa cadaver:
  18. Accensisque rogis miseri de corpore trunco
  19. Certavere patres. - At Brutus, in aequore victor,
  20. Primus Caesareis pelagi decus addidit armis.