Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Ut torpore senex caruit, viresque cruentus
  2. Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit,
  3. A saevis permissa deis, iugulumque senilem
  4. Confodiam. Veniam misero concede parenti,
  5. Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.
  6. Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis,
  7. Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
  8. Sic fatus, quamvis capulum per viscera missi
  9. Polluerat gladii, tamen alta sub aequora tendit
  10. Praecipiti saltu. Letum praecedere nati
  11. Festinantem animam morti non credidit uni.
  12. Inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps
  13. Belli casus erat: Graiae pars maxima classis
  14. Mergitur: ast aliae mutato remige puppes
  15. Victores vexere suos: navalia paucae
  16. Praecipiti tenuere fuga. Quis in urbe parentum
  17. Fletus erat! quanti matrum per litora planctus!
  18. Coniunx saepe sui, confusis vultibus unda,
  19. Credidit ora viri, Romanum amplexa cadaver:
  20. Accensisque rogis miseri de corpore trunco