Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Hic ubi compressum penitus deduxerat hostem,
  2. Victor et incolumis summas remeabat ad undas;
  3. Sed, se per vacuos credit dum surgere fluctus,
  4. Puppibus occurrit, tandemque sub aequore mansit.
  5. Hi super hostiles iecerunt brachia remos,
  6. Et ratium tenuere fugam. Non perdere letum
  7. Maxima cura fuit; multus sua vulnera puppi
  8. Adfixit moriens, et rostris abstulit ictus.
  9. Stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae
  10. Lygdamus excussa, Balearis tortor habenae,
  11. Glande petens, solido fregit cava tempora plumbo.
  12. Sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit
  13. Vincula, procumbunt oculi: stat lumine rapto
  14. Adtonitus, mortisque illas putat esse tenebras.
  15. At postquam membris sensit constare vigorem,
  16. Vos, ait, o socii, sicut tormenta soletis,
  17. Me quoque mittendis rectum componite telis.
  18. Egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnes
  19. Bellorum casus. Ingentem militis usum
  20. Hoc habet ex magna defunctum parte cadaver: