Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Credidit, et muros mirata est stare iuventus.
  2. Illinc tela cadunt excelsas urbis in arces.
  3. Sed maior Graio Romana in corpora ferro
  4. Vis inerat. Neque enim solis excussa lacertis
  5. Lancea, sed tenso ballistae turbine rapta,
  6. Haud unum contenta latus transire, quiescit:
  7. Sed pandens perque arma viam, perque ossa, relicta
  8. Morte, fugit: superest telo post vulnera cursus.
  9. At saxum quoties ingenti verberis actu
  10. Excutitur, qualis rupes, quam vertice montis
  11. Abscidit impulsu ventorum adiuta vetustas,
  12. Frangit cuncta ruens: nec tantum corpora pressa
  13. Exanimat: totos cum sanguine dissipat artus.
  14. Ut tamen hostiles densa testudine muros
  15. Tecta subit virtus, armisque innexa priores
  16. Arma ferunt, galeamque extentus protegit umbo,
  17. Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu,
  18. Iam post terga cadunt: nec Graiis flectere iactum,
  19. Aut facilis labor est longinqua ad tela parati
  20. Tormenti mutare modum: sed pondere solo