Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus,
  2. Et non plebeios luctus testata cupressus,
  3. Tum primum posuere comas, et fronde carentes
  4. Admisere diem: propulsaque robore denso
  5. Sustinuit se silva cadens. Gemuere videntes
  6. Gallorum populi: muris sed clausa iuventus
  7. Exsultat. Quis enim laesos impune putaret
  8. Esse deos? Servat multos fortuna nocentes:
  9. Et tantum miseris irasci numina possunt.
  10. Utque satis caesi nemoris, quaesita per agros
  11. Plaustra ferunt: curvoque soli cessantis aratro
  12. Agricolae raptis annum flevere iuvencis.
  13. Dux tamen, impatiens haesuri ad moenia Martis,
  14. Versus ad Hispanas acies extremaque mundi,
  15. Iussit bella geri. Stellatis axibus agger
  16. Erigitur, geminasque aequantes moenia turres
  17. Accipit: hae nullo fixerunt robore terram,
  18. Sed per iter longum caussa repsere latenti.
  19. Cum tantum nutaret onus, telluris inanes
  20. Concussisse sinus quaerentem erumpere ventum