Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Ibat, et igniferi tantum demerserat orbis,
  2. Quantum deesse solet lunae, seu plena futura est,
  3. Seu iam plena fuit: tunc obtulit hospita tellus
  4. Puppibus accessus faciles: legere rudentes,
  5. Et posito remis petierunt litora malo.
  6. Caesar, ut emissas venti rapuere carinas,
  7. Absconditque fretum classes, et litore solus
  8. Dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi
  9. Laetificat Magni: queritur quod tuta per aequor
  10. Terga ferant hostes. Neque enim iam sufficit ulla
  11. Praecipiti fortuna viro: nec vincere tanti,
  12. Ut bellum differret, erat. Tunc pectore curas
  13. Expulit armorum, pacique intentus agebat,
  14. Quoque modo vanos populi conciret amores,
  15. Gnarus et irarum caussas, et summa favoris
  16. Annona momenta trahi. Namque adserit urbes
  17. Sola fames, emiturque metus, cum segne potentes
  18. Vulgus alunt. Nescit plebes ieiuna timere.
  19. Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
  20. Qua mare tellurem subitis aut obruit undis,