Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Obvia praebentur fatorum munere bella.
  2. Ventus ut amittit vires, nisi robore densae
  3. Occurrant silvae, spatio diffsus inani:
  4. Utque perit magnus nullis obstantibus ignis,
  5. Sic hostes mihi desse nocet: damnumque putamus
  6. Armorum, nisi, qui vinci potuere, rebellent.
  7. Sed si solus eam, dimissis degener armis,
  8. Tunc mihi tecta patent. Iam non exscudere tantum,
  9. Inclusisse volunt. At enim contagia belli
  10. Dira fugant. Dabitis poenas pro pace petita:
  11. Et nihil esse meo discetis tutius aevo,
  12. Quam duce me bellum. Sic postquam fatus, ad urbem
  13. Haud trepidam convertit iter: tunc moenia clausa
  14. Conspicit: et densa iuvenum vallata corona.
  15. Haud procul a muris tumulas surgentis in altum
  16. Telluris parvum diffuso vertice campum
  17. Explicat: haec patiens longo munimine cingi
  18. Visa duci rapes, tutisque aptissima castris.
  19. Proxima pars urbis celsam consurgit in arcem,
  20. Par tumulo, mediisque sedent convallibus arva.