Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Quidquid parcorum mores servastis avorum,
  2. Quod dites Asiae populi misere tributum,
  3. Victorique dedit Minoia Creta Metello,
  4. Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
  5. Tunc orientis opes, captorumque ultima regum
  6. Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis
  7. Egeritur: tristi spoliantur templa rapina;
  8. Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma.
  9. Interea totum Magni fortuna per orbem
  10. Secum casuras in proelia moverat urbes.
  11. Proxima vicino vires dat Graecia bello.
  12. Phocaicas Amphissa manus scopulosaque Cirrha,
  13. Parnasusque iugo misit desertus utroque.
  14. Boeoti coiere duces, quos impiger ambit
  15. Fatidica Cephisos aqua, Cadmeaque Dirce,
  16. Pisaeaeque manus, populisque per aequora mittens
  17. Sicaniis Alpheus aquas. Tunc Maenala liquit
  18. Arcas, et Herculeam miles Trachinins Oeten.
  19. Thesproti, Dryopesque ruunt, quercusque silentes
  20. Chaonio veteres liquerunt vertice Selloe.