Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Certamen movistis, opes) prohibensque rapina
  2. Victorem, clara testatur voce Tribunus:
  3. Non nisi per nostrum vobis percussa patebunt
  4. Templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro
  5. Sparsas, raptor, opes. Certe violata potestas
  6. Invenit ista deos: Crassumque in bella secutae
  7. Saeva tribunitiae voverunt proelia dirae.
  8. Detege iam ferrum: neque enim tibi turba verenda est,
  9. Spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.
  10. Non feret e nostro sceleratus praemia miles:
  11. Sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.
  12. Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
  13. Bellum Caesar habes. His magnam victor in iram
  14. Vocibus accensus: Vanam spem mortis honestae
  15. Concipis: haud, inquit, iugulo se polluet isto
  16. Nostra, Metelle, manus. Dignum te Caesaris ira
  17. Nullus honos faciet. Te vindice tuta relicta est
  18. Libertas? Non usque adeo permiscuit imis
  19. Longus summa dies, ut non, si voce Metelli
  20. Servantur leges, malint a Caesare tolli.