Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Vult hostes errare freto, sed molibus undas
  2. Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
  3. Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus
  4. Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
  5. Ut maris Aegaei medias si celsus in undas
  6. Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
  7. Emineant; vel si convulso vertice Gaurus
  8. Decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
  9. Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles,
  10. Tunc placuit caesis innectere vincula silvis,
  11. Roboraque immensis late religare catenis.
  12. Tales fama canit tumidam super aequora Xerxem
  13. Construxisse vias, multum cum pontibus ausus,
  14. Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo,
  15. Incessitque fretum rapidi super Hellesponti,
  16. Non Eurum Zephyrumque timens; cum vela ratesque
  17. In medium deferret Athon. Sic ora profundi
  18. Arctantur casu nemorum: tunc aggere multo
  19. Surgit opus, longaeque tremunt super aequor turres.
  20. Pompeius tellure nova compressa profundi