Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Pigra palus Scythici patiens Maeotica plaustri.
  2. Sed quid plura moror? totos mea, nate, per ortus
  3. Bella feres, totoque urbes agitabis in orbe
  4. Perdomitas: omnes redeant in castra triumphi.
  5. Et vos, qui Latios signatis nomine fastos,
  6. Primus in Epirum Boreas agat: inde per arva
  7. Graiorum Macetumque novas adquirite vires,
  8. Dum paci dat tempus hiems. Sic fatur, et omnes
  9. Iussa gerunt, solvuntque cavas a litore puppes.
  10. At numquam patiens pacis longaeque quietis
  11. Armorum, ne quid fatis mutare liceret,
  12. Adsequitur, generique premit vestigia Caesar.
  13. Sufficerent aliis primo tot moenia cursu
  14. Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces:
  15. Ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,
  16. Roma, capi facilis. Sed Caesar, in omnia praeceps,
  17. Nil actum credens, cum quid superesset agendum,
  18. Instat atrox: et adhuc, quamvis possederit omnem
  19. Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
  20. Communem tamen esse dolet: nec rursus aperto