Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Indomitum regem, Romanaque fata morantem,
  2. Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.
  3. Pars mundi mihi nulla vacat: sed tota tenetur
  4. Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis.
  5. Hinc me victorem geldas ad Phasidos undas
  6. Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis
  7. Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene.
  8. Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem
  9. Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
  10. Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces
  11. Heniochi, notique erepto vellere Colchi.
  12. Cappadoces mea signa timent: et dedita sacris
  13. Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene.
  14. Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi.
  15. Quod socero bellum, praeter civile, reliqui?
  16. Verba ducis nullo partes clamore sequuntur,
  17. Nec matura petunt promissae classica pugnae.
  18. Sensit et ipse metum Magnus; placuitque referri
  19. Signa, nec in tantae discrimina mittere pugnae
  20. Iam victum fama non visi Caesaris agmen.