Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit
  2. Arsuras in tecta faces, sociusque furoris
  3. Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
  4. O rabies miseranda ducis! Cum fata Camillis
  5. Te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis,
  6. Ad Cinnas Mariosque veni. Sternere profecto,
  7. Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures
  8. Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro,
  9. Quique feros movit Sertorius exsul Iberos.
  10. Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar,
  11. Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti
  12. Opposuit. Parthorum utinam post praelia sospes,
  13. Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris,
  14. Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis.
  15. Te quoque si superi titulis accedere nostris
  16. Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo:
  17. Peridus haec iterum circum praecordia sanguis
  18. Incaluit: disces non esse ad bella fugaces,
  19. Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum
  20. Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas.