Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros,
  2. Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellis
  3. Bella gerat. Non tam portas intrare patentes,
  4. Quam fregisse, iuvat: nec tam patiente colono
  5. Arva premi, quam si ferro populetur et igni.
  6. Concessa pudet ire via, civemque videri.
  7. Tunc urbes Latii dubiae, varioque favore
  8. Ancipites, quamquam primo terrore ruentis
  9. Cessurae belli, denso tamen aggere firmant
  10. Moenia, et abrupto circumdant undique vallo:
  11. Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem
  12. Tela petant, altis murorum turribus aptant.
  13. Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
  14. Cum terrore fides: ut, cum mare possidet Auster
  15. Flatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur:
  16. Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis
  17. Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum,
  18. Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem
  19. Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro,
  20. Vindicat unda Notum. Facilis sed vertere mentes