Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Has etiam movisse manus: nec pila lacertis
  2. Missa tuis caeca telorum in nube ferantur:
  3. Nec tanta in casum virtus eat. Ingeret omnis
  4. Se belli fortuna tibi. Quis nolet in isto
  5. Ense mori, quamvis alieno vulnere labens,
  6. Et scelus esse tuum? Melius tranquilla sine armis
  7. Otia solus ages, sicut coelestia semper
  8. Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
  9. Fulminibus propior terrae succenditur aer,
  10. Imaque telluris ventos tractusque coruscos
  11. Flammarum accipiunt: nubes excedit Olympus
  12. Lege deum. Minimas rerum discordia turbat:
  13. Pacem summa tenent. Quam laete Caesaris aures
  14. Accipient, tantum venisse in proelia civem!
  15. Nam praelata suis numquam diversa dolebit
  16. Castra ducis Magni. Nimium placet ipse, Catoni
  17. Si bellum civile placet. Pars magna senatus
  18. Et duce privato gesturus proelia consul
  19. Sollicitant, proceresque alii: quibus adde Catonem
  20. Sub iuga Pompeii, tote iam liber in orbe