Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Discerpsisse manus: aut te, praesage malorum
  2. Antoni, cuius laceris pendentia canis
  3. Ora ferens miles festae rorantia mensae
  4. Imposuit. Truncos laceravit Fimbria Crassos.
  5. Saeva Tribunicio maduerunt robora tabo.
  6. Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextrae
  7. Ante ipsum penetrale deae semperque calentes
  8. Mactavere focos: parvum sed fessa senectus
  9. Sanguinis effudit iugulo, flammisque pepercit.
  10. Septimus haec sequitur, repetitis fascibus, annus:
  11. Ille fuit vitae Mario modus, omnia passo,
  12. Quae peior fortuna potest, atque omnibus uso,
  13. Quae melior: mensoque, homini quid fata pararent.
  14. Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum,
  15. Aut Collina tulit stratas quot porta catervas,
  16. Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas
  17. Mutavit translata locum, Romanaque Samnis
  18. Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
  19. Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
  20. Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi