Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Iamque irae patuere deum, manifestaque belli
  2. Signa dedit mundus: legesque et foedera rerum
  3. Praescia monstrifero vertit natura tumultu,
  4. Indixitque nefas. Cur hanc tibi, rector Olympi,
  5. Sollicitis visum mortalibus addere curam,
  6. Noscant venturas ut dira per omina clades?
  7. Sive parens rerum cum primum informia regna
  8. Materiemque rudem flamma cedente recepit,
  9. Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet,
  10. Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem
  11. Fatorum immoto divisit limite mundum:
  12. Sive nihil positum est, sed Fors incerta vagatur,
  13. Fertque refertque vices, et habet mortalia casus:
  14. Sit subitum, quodcumque paras: sit caeca futuri
  15. Mens hominum fati: liceat sperare timenti.
  16. Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi
  17. Constatura fides superum, ferale per urbem
  18. Iustitium: latuit plebeio tectus amictu
  19. Omnis honos: nullos comitata est purpura fasces.
  20. Tunc questus tenuere suos, magnusque per omnes