Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Adspice Pompeii non omnia membra tegentem.
  2. Quem metuis, par huius erat. Non sanguine clari:
  3. Quid refert? nec opes populorum ac regna movemus:
  4. Ad scelus ingentis fati sumus. Adtrahit illos
  5. In nostras Fortuna manus. En, altera venit
  6. Victima nobilior. Placemus caede secunda
  7. Hesperias gentes. Iugulus mihi Caesaris haustus
  8. Hoc praestare potest, Pompeii caede nocentes
  9. Ut populus Romanus amet. Quid nomina tanta
  10. Horremus, viresque ducis, quibus ille relictis
  11. Miles erit? Nox haec peraget civilia bella,
  12. Inferiasque dabit populis, et mittet ad umbras.
  13. Quod debetur adhuc mundo caput. Ite feroces
  14. Caesaris in iugulum: praestet Lagea iuventus
  15. Hoc regi, Romana sibi. Tu parce morari:
  16. Plenum epulis, madidumque mero, Venerique paratum
  17. Invenies: aude: superi tot vota Catonum
  18. Brutorumque tibi tribuent. Noli segnis Achillas
  19. Suadenti parere nefas. Haud clara movendis,
  20. Ut mos, signa dedit castris, nec prodidit arma