Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Crede, miser, puero: quem nox si iunxerit una,
  2. Et semel amplexus incesto pectore passus
  3. Hauserit obscoenum titulo pietatis amorem,
  4. Meque tuumque caput per singula forsitan illi
  5. Oscula donabit. Crucibus flammisque luemus,
  6. Si fuerit formosa soror. Nil undique restat
  7. Auxilii: rex hinc coniux, hinc Caesar adulter.
  8. Et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:
  9. Quem non ex nobis credet Cleopatra nocentem,
  10. A quo casta fuit? Per, te, quod fecimus una
  11. Perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni
  12. Foedus, ades: subito bellum molire tumultu:
  13. Irrue nocturnus: rumpamus funere taedas,
  14. Crudelemque toris dominam mactemus in ipsis
  15. Cum quocumque viro. Nec nos deterreat ausis
  16. Hesperii Fortuna ducis. Quae sustulit illum
  17. Imposuitque orbi, communis gloria nobis:
  18. Nos quoque sublimes Magnus facit. Adspice litus,
  19. Spem nostri sceleris: pollutos consule fluctus,
  20. Quid liceat nobis: tumulumque e pulvere parvo