Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Cuncta fremunt undis: ac multo murmure montis
- Spumeus invictis canescit fluctibus amnis.
- Hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas,
- Terra potens, primos sentit percussa tumultus,
- Et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas,
- Quod manifesta novi primum dant signa tumoris.
- Hinc montes natura vagis circumdedit undis,
- Qui Libyae te, Nile, negant: quos inter in alta
- It convalle iacens iam molibus unda receptis.
- Prima tibi campos permittit apertaque Memphis
- Rura, modumque vetat crescendi ponere ripas.
- Sic velut in tuta securi pace trahebant
- Noctis iter mediae: sed non vesana Pothini
- Mens imbuta semel tam sacra caede, vacabat
- A scelerum motu. Magno nihil ille peremto
- Iam putat esse nefas: habitant sub pectore manes,
- Ultricesque deae dant in nova monstra furorem.
- Dignatur viles isto quoque sanguine dextras,
- Quo Fortuna parat victos perfundere Patres;
- Poenaque civilis belli, vindicta senatus