Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Continuique dies, et in aera longa potestas:
  2. Vel quod ab occiduo pellunt tot nubila coelo
  3. Trans Noton, et fluvio cogunt incumbere nimbos:
  4. Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili
  5. Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus
  6. Ille mora cursus adversique obiice ponti
  7. Aestuat in campos. - Sunt, qui spiramina terris
  8. Esse putant, magnosque cavae compagis hiatus.
  9. Commeat hac penitus tacitis discursibus unda,
  10. Frigore ab Arctoo medium revocata sub axem,
  11. Cum Phoebus pressit Meroen, tellusque perusta
  12. Illuc duxit aquas. Trahitur Gangesque Padusque
  13. Per tacitum mundi. Tunc omnia flumina Nilus
  14. Uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
  15. Rumor, ab Oceano, qui terras adligat omnes,
  16. Exundante procul violentum erumpere Nilum,
  17. Aequoreosque sales longo mitescere tractu.
  18. Nec non Oceano pasci Phoebumque polumque
  19. Credimus: hunc, caldi tetigit cum brachia Cancri,
  20. Sol rapit, atque undae plus, quam quod digerat aer,