Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Prode deos. Si Cecropium sua sacra Platonem
  2. Maiores docuere tui: quis dignior umquam
  3. Hoc fuit auditu, mundique capacior hospes?
  4. Fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,
  5. Sed tamen et vestri. Media inter proelia semper
  6. Stellarum coelique plagis superisque vacavi,
  7. Nec meus Eudoxi vincetur Fastibus annus.
  8. Sed cum tanta meo vivat sub pectore virtus,
  9. Tantus amor veri, nihil est quod noscere malim,
  10. Quam fluvii caussas per saecula tanta latentes,
  11. Ignotumque caput. Spes sit mihi certa videndi
  12. Niliacos fontes, bellum civile relinquam.
  13. Finierat, contraque sacer sic orsus Achoreus:
  14. Fas mihi, magnorum, Caesar, secreta parentum
  15. Prodere, ad hoc aevi populis ignota profanis.
  16. Sit pietas aliis, miracula tanta silere:
  17. Ast ego coelicolis gratum reor, ire per omnes
  18. Hoc opus, et sacras populis notescere leges.
  19. Sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi,
  20. Occurruntque polo, diversa potentia prima