Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. His, Caesar, Perusina fames, Mutinaeque labores
  2. Accedant fatis; et quas premit aspera classes
  3. Leucas; et ardenti servilia bella sub Aetna:
  4. Multum Roma tamen debet civilibus armis,
  5. Quod tibi res acta est. Te, quum, statione peracta,
  6. Astra petes serus, praelati regia coeli
  7. Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere,
  8. Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus,
  9. Telluremque nihil mutato sole timentem
  10. Igne vago lustrare iuvet: tibi numine ab omni
  11. Cedetur, iurique tuo natura relinquet,
  12. Quis deus esse velis, ubi regnum ponere mundi.
  13. Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe,
  14. Nec polus aversi calidus qua vergitur Austri;
  15. Unde tuam videas obliquo sidere Romam.
  16. Aetheris immensi partem si presseris unam,
  17. Sentiet axis onus. Librati pondera coeli
  18. Orbe tene medio: pars aetheris illa sereni
  19. Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
  20. Tunc genus humanum positis sibi consulat armis,