Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Iudicium insolita trepidum cinxere corona,
- Atque auso medias perrumpere milite leges
- Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
- Nunc quoque ne lassum teneat privata senectus,
- Bella nefanda parat, suetus civilibus armis,
- Et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.
- Utque ferae tigres numquam posuere furorem,
- Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra sequuntur,
- Altus caesorum pavit cruor armentorum;
- Sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum
- Durat, Magne, sitis. Nullus semel ore receptus
- Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
- Quem tamen inveniet tam longa potentia finem?
- Quis scelerum modus est? Ex hoc te iam, improbe, regno
- Ille tuus saltem doceat discedere Sulla.
- Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regis
- Proelia, barbarico vix consummata veneno,
- Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar,
- Quod non, victrices aquilas deponere iussus,
- Paruerim? Mihi si merces erepta laborum est,