Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Persequor. En, adsum, victor terraque marique
  2. Caesar, ubique tuus, liceat modo, nunc quoque, miles.
  3. Ille erit, ille nocens, qui me tibi fecerit hostem.
  4. Inde moras solvit belli, tumidumque per amnem
  5. Signa tulit propere: sicut squalentibus arvis
  6. Aestiferae Libyes viso leo comminus hoste
  7. Subsedit dubius, totam dum colligit iram;
  8. Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae
  9. Erexitque iubas, vasto et grave murmur hiatu
  10. Infremuit: tum, torta levis si lancea Mauri
  11. Haereat, aut latum subeant venabula pectus,
  12. Per ferrum, tanti securus vulneris, exit.
  13. Fonte cadit modico, parvisque impellitur undis
  14. Puniceus Rubicon, cum fervida canduit aestas:
  15. Perque imas serpit valles, et Gallica certus
  16. Limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
  17. Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undas
  18. Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu,
  19. Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
  20. Primus in oblicum sonipes opponitur amnem,