Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Et quamvis primo nutet casura sub Euro,
  2. Tot circum silvae firmo se robore tollant,
  3. Sola tamen colitur. Sed non in Caesare tantum
  4. Nomen erat, nec fama ducis: sed nescia virtus
  5. Stare loco: solusque pudor, non vincere bello.
  6. Acer et indomitus; quo spes, quoque ira vocasset,
  7. Ferre manum, et numquam temerando parcere ferro:
  8. Successus urgere suos, instare favori
  9. Numinis: impellens, quidquid sibi, summa petenti,
  10. Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina.
  11. Qualiter expressum ventis per nubila fulmen
  12. Aetheris impulsi sonitu mundique fragore
  13. Emicuit, rupitque diem, populosque paventes
  14. Terruit, obliqua praestringens lumina flamma.
  15. In sua templa furit: nullaque exire vetante
  16. Materia, magnamque cadens, magnamque revertens
  17. Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.
  18. Hae ducibus caussae suberant: sed publica belli
  19. Semina, quae populos semper mersere potentes.
  20. Namque ut opes mundo nimias fortuna subacto