Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes,

sed captorum habitu vultuque ingressi sero in urbem, ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet.

consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est, ut dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt

et P. Aelium Paetum magistrum equitum;

quibus vitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum rediit. interreges Q. Fabius Maximus, M. Valerius Corvus.

is consules creavit Q. Publilium Philonem tertiunm et L. Papirium Cursorem iterum dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.

quo creati sunt die, eo — sic enim placuerat patribus — magistratum inierunt, sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius,

penes quem fasces erant, “dic, Sp. Postumi,” inquit. qui ubi surrexit, eodem illo vultu, quo sub iugum missus erat,

“haud sum ignarus” inquit, “consules, ignominiae, non honoris causa me primum excitatum

510
iussumque dicere, non tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosae pacis.

ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo, de quo rettulistis, paucis peragam; quae sententia testis erit, mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi,