The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset,

dicitur Ofillius Calavius, Ovi filius, clarus genere factisque, etiam aetate verendus, longe aliter se habere rem dixisse:

silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animi cientis indicia esse.

aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore;

quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore. iam Romae etiam sua infamis clades erat.

obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae

509
pacis magis quam periculi nuntius fuit.

ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt, extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est. tabernae circa forum clausae,

iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati clavi, anuli aurei positi;

paene maestior exercitu ipso civitas esse nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisve accipiendos.

concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes,

sed captorum habitu vultuque ingressi sero in urbem, ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet.

consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est, ut dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt

et P. Aelium Paetum magistrum equitum;

quibus vitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum rediit. interreges Q. Fabius Maximus, M. Valerius Corvus.

is consules creavit Q. Publilium Philonem tertiunm et L. Papirium Cursorem iterum dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.