Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse;

conperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. Aequos inde,

veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia

et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat;

et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aiebant esse, ut terrore incusso

560
belli Romanos se fieri paterentur, quod quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum, quibus licuerit, suas leges Romanae civitati praeoptaverint;

quibus legendi, quid mallent, copia non fuerit, pro poena necessariam civitatem fore. ob haec vulgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit;