Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, quia maluerunt quam civitatem, suae leges redditae, conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum.

Anagninis quique alii arma Romanis intulerant civitas sine suffragii latione data, concilia conubiaque adempta et magistratibus praeterquam sacrorum curatione interdictum.

558

eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat. ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viae per agros publica inpensa factae.

et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum, legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.

dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro equitum P. Decio Mure.

ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse. creati consules L. Postumius, Ti. Minucius. hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit,

biennio exempto, quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus.

memoriane fugerit in annalibus digerendis, an consulto binos consules, falsos ratus, transcendent, incertum est.

eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae.

itaque ambo consules in Samnium missi cum diversas regiones, Tifernum Postumius, Bovianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum.

alii dubie Samnites victos ac viginti milia hominum capta tradunt, alii Marte aequo discessum,