Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra conpulsi. nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita, ne quis elabi posset.

postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta, et pacti, qui Samnitium forent, ut cum singulis vestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum missi.

sociis Samnitium nihil ad septem milia sub corona veniere. qui se civem Hernicum dixerat, seorsus in custodia habitus. eos omnes Fabius Romam ad senatum misit;

et cum quaesitum esset, dilectu an voluntarii pro Samnitibus adversus Romanos bellassent,

per Latinos populos custodiendi dantur, iussique integram rem novi consules P. Cornelius Arvina, Q. Marcius Tremulus — hi enim iam creati erant — ad senatum referre.

id aegre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo, quem Maritimum vocant, praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.

in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque, quae in iis Romana erant, expugnata, et in captivorum corpora militum foede saevitum.

itaque

556
eo P. Cornelius cum exercitu missus; Marcio novi hostes — iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum erat — decernuntur.

primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt, ut pervadere expeditus nuntius non posset

et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.

ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac vetusta gentis gloria fuit.

nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita, ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt semestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.

ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat, isque eam gentem in deditionem accepit. et in Samnio alter consul superior viribus, locis inpeditior erat.

omnia itinera obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent; neque eos, cum cotidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat,

satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum.

Adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit.