The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus, Decius collega datur.

553
praetor quartum

consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Is profectus ad Nuceriam Alfaternam,

cum pacem petentes, quod uti ea, cum daretur, noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.

cum Samnitibus acie dimicatum; magno certamine hostes victi; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque,

alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere.

Volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam ex iis diruit, ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit, ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. ac de eo quidem nihil impetratum;

indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces indutiarum fuit.

res iam in Etruscis turbavit repentina defectio, , gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat.

ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem conpulsa tantum exercitum fecerant, ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent.

quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. Romae spernebatur bellum,

et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade, quam intutam urbem incolerent.

itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in propere exercitum duceret.

554
dicto paruit consul magnisque itineribus ad Mevaniam,

ubi copiae erant, perrexit.

repens adventus consulis, quem procul in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Vmbros, ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent;

plaga una — Materinam ipsi appellant — non continuit modo ceteros in armis, sed confestim ad certamen egit. castra vallantem Fabium adorti sunt. quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit,

revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis inpiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.

haec tanta sunt alacritate militum audita, ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem. ante imperium, ante concentum tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur.

non tamquam in viros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et, sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque ala sternuntur hostes.

plus capitur hominum quam caeditur, atque una vox ponere arma iubentium per totam fertur aciem.

itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. postero insequentibusque diebus et ceteri populi deduntur; Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.