Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.
Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus, Decius collega datur.
consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Is profectus ad Nuceriam Alfaternam,
cum pacem petentes, quod uti ea, cum daretur, noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.
cum Samnitibus acie dimicatum; magno certamine hostes victi; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque,
alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere.
Volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam ex iis diruit, ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit, ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. ac de eo quidem nihil impetratum;