Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ille primum dies fortuna vetere abundantes Etruscorum fregit opes. caesum in acie, quod roboris fuit; castra eodem impetu capta direptaque.
pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus, fecerunt.
duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelaverant; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. spongia pectori tegumentum,
et sinistrum crus ocrea tectum; galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt.
notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat, doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento, sed ferro et animis fretum;
quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et vulnera;
virtutem esse militis decus, et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse.